monumenta.ch > Plinius > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 25
{VIII} hominum enim subtilitas tanta esse non potuit; ostentatio artis et portentosa scientiae venditatio manifesta est. ac ne ipsi quidem illa novere, conperique volgo pro cinnabari Indica in medicamenta minium addi inscitia nominis, quod esse venenum docebimus inter pigmenta.